PATRICII

PATRICII
I.
PATRICII
Diiocto erant, Ianus, Saturnus, Genius, Pluto, Bacchus, Sol, Luna, Tellus, qui et ipsi magnos in mundi administratione magistratus gerere putabantur.
II.
PATRICII
Romae olim dicti, qui e Patribus geniti, vide Patres. Hi Plebeiis contradistincti, inter quos frequentes, circa admin ist rationem Reip. lites. de quibus Histor. Roman. scriptores consulendi. De illis autem Procopius Goth. Hist. l. 4. Multi pridem senatorii ordinis, Totilae iussu, in Campania morabantur. Hi simul intellexerunt, armis Romanis Romamteneri, profugi e Campania urbem petebant. Cum id fieri sentirent Gothi, proxima praesidia tenentes, conquisitos sedulo eos, qui Patricii vocantur, per villas agrosque interfecêre omnes. Sic dicti quoque, quos Constantinus M. e publico Senatu, in Consistorium et privatum consilium Principis velut Senatum domesticum cooptavit, provinciaeque alicuius praefecturâ donavit: alias Comites Consistoriani, et sacri Consistorii dicti, et solummodo Illustries. Carolus postea Magnus. Patritius Romanus, i. e. pater totius Reip. a populo Romano creatus est, A. C. 774. sicque ei ad Imperium via strata, et una concessum est, per singulas Provincias, Archiepiscopos et Episcopos, instituere, Pontificem quoque eligere, etc. A. C. 800. Sigon. l. 4. ad An. 774. Hinc et Galliae Reges, Romanorum Patricii. Videndus Meursius etc. inter coetera Venericum, seu Walthramum proferens, in apologia 4. Legitur, Stephanum Papam venisse ad Regem Pipinum, et postulâsse patrecinium eius contra Haistulphum, Regem Longobardorum, ac ipsius Patrocinii gratiâ decrevisse: quemlibet deinceps Regem Francorum esse Patricum Romanorum. Hinc Provinciarum Satrapae, etiam in Occidente, postea dicti sunt Patricii, atque denuo Illustres. Sic in Historiis Anglic. Vide Limnaeum Enucl. l. 1. c. 3. Spelmann. Glosar. Archaeol. etc. Coeterum, in hos et Plebeios, post divisonem in Tribus et Curias, primus distribuit Populum Roman. Romulus, qua de re sic Dionys. l. 2. Illustres genere et virtute celebres, opibusque ut tum ferebant tempora abundantes, quibus essent liberi, secrevit ab obscuris, egenis ac humilibus. Inferioris fortunae homines Plebeios vocavit, qui Graecis δημοτικοὶε: Potiores vero Patres, sive quod aetate anteirent alios, sive quod haberent liberos, sive propter nobilitatem generis, sive propter haec omnia. Idem paulo post addit, sumptum esse hunc morem ab Athen iensium Rep. qui etiam antiquitus bifariam distributâ multitudine, Εὐπατρίδας seu Patricios appellârint, ex illustribus samiliis ortos opibusque pollentes, penes quos civitatis fuerit regimen; coeteros cives Γεωμόρους seu Rusticos, quibus nullum in Rep. suffragium: Subiungens dein utrorumque officium, pergit: Mox legibus latis praescripsit, ut Patricii sacra curarent, magistratus gererent, ius redderent, secum Remp. administrarent, res urbanas obirent: Plebeii vero ab his negotiis immunes, agros colerent, pecora alerent, exercerent quaestuosa opificia etc. Tandem, et hoc inter utrosque interfuisse notat: ut quoties Patricii convocarentur a Regibus, Praeco quemque suô ac paternô appellârit nomine: Plebeios vero Ministri quidam bubulis cornibus concinentes in contionem contraxerint. Ut autem haec populi divisio nullas pareret turbas, arctissimô utrosque vinculô colligans, commendavit Patriciis Plebeios sollicite, optinoe cuique e vulgo datâ, ut, quem vellent, sibi ex illis legerent Patronum, qua de re vide infra in voce hac. Magistratus, quos primis temporibus soli gerebant Patricii, dicebantur Curules, quales fuêre Aediles Curules, Praetores, Censores, et Consules, et hi soli antiquis temporibus
ius imaginum habebant: illorumque li beri Tarquinii instritutô bullâ aureâ cum toga cui purpura praetexebatur, usi sunt. Sed procedente tempore, et impetratis Tribunis Pleb. plurima dignitatum et honorum ornamenta, ut Sacrorum quorundam curationem, magistratus Curules praedictos aliaque Plebs per Tribunos suos Patribus extorsit; ius simul imaginum adepta; etiam connubiorum inter utrumque ordinem communionem: quod postremum evicêre Tribuni, ingentes post contentionos, annô Urb. Cond. 309. teste Liviô l. 4. c. 1. postquam statim exactis Regibus, populus Roman. in tres ordines Senatorium. Equestrem ac Popularem divisus fuisset, sicque triplex Patriciorum
emersisset ordo, sic ut quidam essent Cives Romani Patricii Senatores, alii cives Romani Patricii Equites, reliqui Cives Romani Patricii de populo; namque illi ex Patriciis, qui Senatores non essent, neque censum Equestrem implerent, de populo censiti sunt. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. passim; et de Minorum Maiorumque gentium Patriciis, in voce Patres. Nec omittenendum in vestitu discrimen, quamvis de eo aliquid iam supra tetigerimus. In ludis Amphitheatralibus ac Scenicis Patricii candidati spectabant, praesertim Senatores, Equites ac Magistratus, quibus candidas fuisse togas, testatur Martial. l. 8. Epigr. 10. et Tit. Calphurnius Siculus Eclog. 7. Inprimis caleorum discrimine insignes, qui lunulati fuêre: a Romulo instituti, ut ait Isidor. additâ Lunulâ, quae nota centenarii esset, eo quod centum ipse Patricios creâsset. Vide Plut. Quaest. Rom. 79. De iis sic Zonaras, Patricii gestabant in urbe calceos urbanos formâ literae Rho, ut a centum Senatoribus trabhere originem viderentur, aut quod prima esset litera Romanorum. Ubi graviter Auctor impingit, cum nobilitatis Romanae in calceis nota, Lunulae crescentis seu literae C. effigies, constanti probatissimorum Scriptorum consensu asseratur; sed hac de re vide supra in voce Lunula. Calceorum Patriciorum vetus Inscr. meminit: Aedem. Honori. et. Virtuti. fecit. veste triumphali. calceis. Patriciis. Haec de Patriciis veteribus, qui ex Patribus primis, qui et ipsi quandoque Patricii appellantur, ortum traxêre: Alia recentiorum ratio fuit. Temporibus enim Constantini M. coepit Patriciatus culmen non nisi iis concedi, quos degnos censuissent Imperatores, ut ex Zosimi relatione clarum est, coepitque tum Patricius, quod maximae erat post Imperatorem dignitatis nomen, appellari Πατὴρ βασιλέως Pater Imperatoris vel Principis, ut supra diximus in voce Pater: habitaque est Patricii appellatio tam gloriosa, ut cum nomine Regio non raro coniungeretur. Chron. Laurishamense MS. productuma Meursio: Otto Dei gratiâ Rex Francorum ac Longobardorum et Patricius Romanorum, etc. Cuiusmodi Patricius inter alios Narses erat, quem, cum prinus Chartularius esset, Patriciatus honorem, propter merita virtutum, iompetrâsse, refert Paul. Varnefridus de Gestis Longobard. l. 2. c. 3. De eodem Otto Frisingensis Chron. l. 5. c. 5. Itaque cum Narses Patricius, deletis Barbaris, Italiam in pristinum statum reduxisset: et Freuculphus Chron. tom. 2. l. 5. c. 23. Contra quem Iustinus Imperator Narsetem Patricium direxit, etc. Adde Claudianum in Eutropium l. 2. v. 68.
———— Praesidium legum genitorque vocatur
Principis, et famulum dignatur Curia Patrem.
Corippum l. 2. Num. 8.
His aetas dispar, sed par votum atque voluntas,
Ambo Patricii, dilecti Principis ambo?
Et l. 4. Num. 5.
Patricius senio fulgens Calinicus honore,
Qui Pater Imperii meruit iam factus haberi.
Elii Constantini Patricii meminit Inscr. vetus, apud Wolfgangum Lazium Reip. Rom. l. 4. c. 9. Hîc. iacet. Elius. Constantius. Vir. Consularis. Comes. et. Magister. utriusque. Militiae. atque. Patricius. secundo. Consul. ordinarius. Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. passim. inprimis vero l. 7. c. 5. et quae iam diximus dicemusque. Huiusmodi Patricii totum habitum, in Anastasio Consule, latô clavô, togâ pictâ, tunicâ palamtâ, suberamali profundô, mappâ Circensi, scipione eburneô, calceis quatuos corrigiis transversim supra pedem et mediô crure tenus adstrictis, sellâ tandem curuli insignem, exhibet ex Diptycho Leodiensi Albertus Rubenius de Re Vestiaria l. 2. c. 3. Vide quoque Ben. Balduinum de Calceo et Iul. Nigronium de Caliga. Addam saltem Casauboni ad Suetonii Iul. c. 41. ubi de Patriciorum numero suppeleto, verba: Causam suppletarum toties patritiarum gentium aperit Dio l. 32. --- Vespasianus tandem in futurum prospexit, ne facile Patricii desiderari possent, constitutis mille gentibus Patriciis. Idem addit veter. hanc in rem Inscr. ELECTIS. IN. FAMILIAM. PATRITIAm, ibid. Sed quomodo tandem omnes exstincti, diximus suô locô.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • PATRICII Franciae — côdem fere quô apud Byzantinos, gradu in Regno hoc memorantur. Lex Ripuar. tit. 50. §. 1. Si quis testes ad mallum ante Centenarium vel Comitem, seu ante Ducem Patricium vel Regem necesse habuerit, ut donent testimonium. etc. Ubi Patricius Duci… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PATRICII Romanorum — non alii fuêre, quam Praefecti Romanae Urbis: quam quidem dignitatem, post quam se a Graecanici Imperiiiugo subduxêre, Longobardis etiam devictis ac superatis, Pipino primum, dein Carolo M. et Carolomanno, Francorum Regib. Romani ipsi adscripsêre …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PATRICII Purgatorium — Script. Hibern. Ellanu Frugadori, teste Guillelmô Camdenô, locus Hiberniae, per quem olim in inferos erat descensus, ex vita S. Patricii Episcopi; ubi mira narrantur. In Ultonia reperitut, Comitatu Donegalliae, Ferrar. Baudrando Patricii… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Tractatus de Purgatorio Sancti Patricii — Der Prior des Augustinerklosters zählt dem Ritter Owein die Peinigungen auf, die diesen im Fegefeuer des heiligen Patrick erwarten. Holzschnitt zur Übersetzung von Claude Noury: Le voyage du puys sainct Patrix auquel lieu on voit les peines de… …   Deutsch Wikipedia

  • Purgatorium Sancti Patricii — Purgatorium des heiligen Patrick oder Fegefeuer des heiligen Patrick ist mehrdeutig. Es bezeichnet: einen christlichen Wallfahrtsort auf Station Island im Lough Derg, County Donegal, Irland, siehe Purgatorium des heiligen Patrick (Wallfahrtsort)… …   Deutsch Wikipedia

  • Tractatus de Purgatorio Sancti Patricii — (The Treatise on Saint Patrick s Purgatory) is a Latin text authored in c. 1180 84 by a monk who identifies himself as H. of Saltrey. The author is traditionally known as Henry, and was a Cistercian in Huntingdonshire. A 1506 illustration of… …   Wikipedia

  • PURGATORIUM S. Patricii — vide Patricii purgatorium …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Vita tripartita Sancti Patricii — The Vita tripartita Sancti Patricii (English: The Threefold Life of Saint Patrick ) is a manuscript, in Latin and Irish, of uncertain age, possibly containing text dating from the 6th century, and known to exist in at least four copies in 1647.… …   Wikipedia

  • Tractatus de Purgatorio Sancti Patricii — Le Tractatus de Purgatorio Sancti Patricii (Traité sur le purgatoire de saint Patrick) est un texte latin écrit vers 1180 1184 par un moine cistercien du Huntingdonshire, qui se présente sous le nom d H. (traditionnellement interprété comme… …   Wikipédia en Français

  • Патриции — (Patricii) В Риме слово П. имело в разные эпохи различное значение. В царский период под П. подразумевались граждане, имевшие отца, т. e. по рождению приобретавшие в полном объеме права, которыми обладал pater familias; а так как patres familiae… …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”